Notice: Undefined variable: keywords in /home/daskhr/public_html/digitalne-zbirke/include/php/header.php on line 7
Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1553. srpanj 15. Beč - Digitalne zbirke - Državni arhiv u Sisku

Warning: Use of undefined constant REQUEST_URI - assumed 'REQUEST_URI' (this will throw an Error in a future version of PHP) in /home/daskhr/public_html/digitalne-zbirke/include/php/header.php on line 59

Warning: Use of undefined constant REQUEST_URI - assumed 'REQUEST_URI' (this will throw an Error in a future version of PHP) in /home/daskhr/public_html/digitalne-zbirke/include/php/header.php on line 61
  •  

Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1553. srpanj 15. Beč

Venerabilibus capitulo ecclesie Zagrabiensis etc., fidelibus nobis dilectis.
Ferdinandus diuina fauente clemencia Romanorum, Hungarie, Bohemie etc. rex semper augustus.
Venerabiles fideles nobis dilecti. Cum non vestra solum, sed totius istius regni Sclauonie plurimum intersit, castellum istud Czyczek(!) rite iugiter esse omni genere presidii communitum ac firmatum, iusserimusque propterea fidelibus nostris et spectabili et magnificis Nicolao comiti de Zrynio, regnorum nostrorum Dalmatie, Coroatie et Sclauonie bano ac Ioanni Wngnad, libero domino in Sonneg, consiliario et capitaneo nostro Styriensi, vicedomino Cilie et supremo capitaneo gentium nostrarum in confiniis Croatie et Sclauonie, vt pro necessitate eius loci capitaneum et gentes aliquas necessario numero in presidium pro defencione et secura custodia eius loci immittant. Fidelitatibus vestris propterea committimus et mandamus firmiter, vt quandocunque vel nunc vel inposterum dicti banus et capitaneus nostri alterue eorum gentes aliquas cum prefesto in eam arcem miserint, eas illico sine difficultate immittere victualiaque eisdem pretio suppeditario curare et vestris hominibus in ea existentibus iubere debeatis, vt in hes, que ad custoriam ac defensionem loci eiusdem spectant, ipsum prefestum nostro nomine per eosdem banum et Wngnad missum audire et illis obedire teneantur, ne in defectione huiusmodi confusio aliqua cum periculo eius arcis vestrpqie ac tptois regmo detro,emtp seqiatir-Jabebimt aite, oode, šrefectis ac gemtes nostre in mandatis, ne se ad redditus aut bona vestra et illius arcis quoquo modo ingerant nosque insuper de restitutione eiusdem vobis per eosdem prefectum et gentes nostras facienda, cum ampilus ibi minime fuerint necessarie, vos presentibus literis assecuramus. Secus igitur ne feceritis. Datum Vienne die deciomo quinto mensis iulii, anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio.

Ferdinandus. Fed. Malata.


Preneseno iz ŠIŠIĆ F.: Hrvatski saborski spisi (Acta comitialia regni Croatiae Dalmatiae Slavoniae), sv. II., od godine 1537. do 1556., Zagreb 1915., str. 380-381.