Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1556. siječanj 26. Bratislava
Nos Ferdinandus diuina fauente clemencia Romanorum, Hungarie, Bohemie etc. rex semper augustus, infans Hispaniarum, archidux Austrie etc., memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humilimam supplicationem maiestati nostre factam, tum vero consideratis erectione et edificatione castri Zyzek, quod fideles nostri capitulum ecclesie Zagrabiensis visa confiniorum regni nostri Sclauonie ac ad defencionem prouinciarum nostrarum hereditariarum illi vicinarum in possessione eorum Zyzya(!) vocata, in comitatu Zagrabiensi existenti, ad confluentem fluminum Zaui et Colapis annis superioribus edificare cepisse et iam magna ex parte perfecisse dicuntur, volentes tam necessario operi ex gracia nostra opem ferre, colones omnes eiusdem capituli Zagrabiensis in districtibus Zagrabiensis, Zyzek, Thoplyza, Kozthnycza(!) et possessione Pethrowyna in comitatibus Zagrabiensi et Varasdiensi habitis commorantes, ab omnibus taxis nostris tam ordinariis quam extraordinariis contribucionibusque et luco camere nostre maiestati prouenire debentibus infra spacium quinque annorum integrorum, a die daturum presentium computando, duximus eximendos et supportandos, ita tamen, quod prefatum capitulum pecuniam a distis colonis ipsorum exigendam vel suo tempore exactam, non in alium vsum, quam edificationem dicti castri Zyzek insumerfe et impendere teneantur fideliter, imo annuimus et concedimus per presentes. Quocirca vobis fidelibus nostis reuerendo, venerabili et egregees Francisco Thurzo de Bethlenfalwa, episcopo Nitriensi, consiliario nostro, prefecto ceterisque consiliriis camere nostre hungarice, necnon dicatoribus et exactoribus uorumcumque censuum, taxarum et contributionum nostrarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum ac lucri camere nostre necnon regnorum Dalmatie, Croatie et Sclauonie bano eiusque vicebano ac comitibus, vicecomitibus et iudicibus nobilium comitatuum Warasdiensis, Crhsiensis et Zagrabiensis harum serie mandamus firmissime, quatinus habita presentium noticiaq pecunias omnes, que in quibuscunque contributionibus et taxis nostris tam ordinariis extraordinariis atque etiam lucro camere nostre tempus intra premissum ex prescriptis bonis dicti capituli Zagrabiensis nobis et ad cameram nostram prouenire debentibus, eidem capitulo exigendas et ad necessitatem conseruationemque dicti castri Zyzek per eos conuertendam it insumendam relinquere debeatis et teneamini eosdemque contra formam gratiose exemtionis nostre premisse tempus intra prescriptum in personis, rebus aut bonis isporum quibusuis impedire, turbare molestareue nusquam et nullo modo presumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Posonii vigesima sexta die mensis ianuarii, anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto.
Ferdinandus. Nicolaus Olahus,
Strigoniensis.
Ioan. Listihius.
Preneseno iz ŠIŠIĆ F.: Hrvatski saborski spisi (Acta comitialia regni Croatiae Dalmatiae Slavoniae), sv. II., od godine 1537. do 1556., Zagreb 1915., str. 451.