Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1593. kolovoz 25. Sisak
Reverendi domini patres et patrones prestantissimi, orationum n Doimino devotarum et servitiorum, nostrorum in hoc fluctuoso tempore humili commendatione praemissa.
Inter tot discrimina et imminentia mala nescimus quid amplius vestris reverendis paternitatibus scribere, quam id quod iam omnino en extremis positi simus. Prioribus enim forsitan litteris nostris fidem adhibere noluistis, quibus accuratisssime, cum de militum copia nobis et castro subministrantes, tum etiam de aliis necessitatibus vestras reverendas dominationes wuoties toties sollicitavimus, cum tamen voti compotes esse non potuimus. Id cur fiat, poenitus ignoramus cum certo sciamus litteras per nos ad easdem exaratas vobis fuisse alatas, ex quo tam diuturno silentio quid nobis pensandum nescimus. Moveat vos, quaeso, amor patriae, moveat Christiana pietas, incitet charitas fraterna ut iam tandem uicum ad nos rescribatis verbum wuo saltem affectum animi erga nos vestri benigne declarari curetis. Nam milites, qui perquam exigui sunt, omnes desponderunt animo postquam nova structura turris pre nimio et assiduo ac vehementi bombardarum ictu totaliter usque ad circulum sit disiecta et dirruta. Hodie hora ante meridiem nona incepit quassare et concutere parietem in loco pristino, quem hodie si non, at certe intra biduum totaliter concutiet et sic ex incuria nescio quorum peribit castrum; non solum castrum sed universum regnum Sclavoniae, Styriae et Carintyae: nam hostis erigit fortalitium ad portoum Colapis, ubi olim fuit area plebani, ultra Colapim, demum etiam pontem construxit ex opposito domui Sarbai. Quid aliud intendat facere, quam arcem ipsam noctu invadere? Certe nihil. Cum itaque res se ita habeat, consulent, quaesumus, vestrae reverendae dominationes saluti animarum et afflictae patriae, iam tandem ultimam opem ferri non gravent, quam nisi intra biduum tuleretis, profecto Sciscio nunquam amplius evo nostro christianitas potietur. Quibus (quod Deus procul avertat) sic subsecutis, in quem redundabit culpa, ipsi iudicetis. Nos, quantum in nobis situm erit, adhuc per biduum conabimur intertenere castrum et id cum periculo vitae nostrae, ultra profecto nequaquam: sic nos Deus ex faucibus istius Orcei eliberet! Hoc vesperi desperati haramiae ex Iwancz parabant discessum, nisi eos maximis praecibus et obsecrationibus intertenuissemus usque ad unum aut alterum diem. Qui ad hoc tempus per nos placati, tandem universi haramiae et nostrates condorditer dixerunt dictum iuramento affirmantes ulterius quam in spatio duorum dierum hic permanere nolle seseque manifestissimo periculo exponere. Posteaquam nec domini terrestres, nec principes, nec regnicolae suppettias ferre noluerunt. Certo certius credant, prouti nos ex signis et verbis eorum colligere possumus, quod aram hanc Scisciensem ita concussam, dilapidatam et confractam, hosti vacuam relinquent. Interim amore Dei, donec haec eveniant, curent aliquo pacto sedare furorem eisque auxilio quo citius fieri potest subvenire, nam in rei veritate tam pauci conatui hostium resistere non possunt.
Interim vero fratres vestri Andreas et Caspar vobis sint cordi, quos si aliquando ex manibus Turcarum eliberare cogitastis, nunc ad effectum peducatis donec per hostem iugulabumur, quod pro foribus habemus, nisi divina providentia et ope vestrarum reverendarum dominationum eliberabimur. Cum his vestras reverendas paternitates ad laudem et gloriam nominis sui altissimi diu incolumes servet. Datae hae primae et novissimae Sciscii 25. Augusti 1593.
Vestrarum reverendarum paterinitatum perpetui servitores afflictissimi anni, apani Sciscienses.
Ultimum et bene praemeditatum a vestris reverendis paternitatibus prestolabimur responsum.
A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patronis et patribus nobis observandissimis. Cito, vel numquam, nam periculum in mora. Cito citissime, cito.
Notatum a capitolo: Periclitatur Sciscia. Redditae 26. Augusti. H.I.P. Postea capta est 28. eiusdem 1593.
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/91.