Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1593. lipanj 14. Sisak
Reverendi domini patres et patroni nobis semper observandissimi, salutem et servicii nostri commendationem.
In quonam statu sit Drenchyna, ex Wok castalano (!) vestrae reverendae dominationes potuistis inteligere. Tercia enim dies est hodie postquam hostis cepit oppugnare eam, cui nisi cito provisum fuerit, actum erit de ea; et aduc peius esset si bombardarium eo non misissemus. In eius locum nobis statim dominus capitaneus alium misit, qui eciam plures mitantur citissime, quia hoc pro certo credant dominationes vestrae reverendae: quam primum accipiet Drenchynam (quod Deus procul avertat), statim intrabit in opidum et sic quis illum inde poterit expugnare? Simulque occupabit et Hraztilniczam. Hec ex ore Wien et Zekwla sunt audita. Pontem in Prachno iam edificat. Bombarde hodie expectantur, quia sonitus magnus auditur in Prezeka. Pixidari nobis ut plures mitantur, quia de haramiis dubitamus. Nam accepta pecunia a domino capitaneo, iam visis his, multi discesserunt.Quid erit postea?
Pecuniam a vestris reverendis dominationibus nobis missam per Klarych accepimus, hoc est Rhenenses XV, quam iam diu exposcimus: nam dedimus pro duobus bobus Rhenenses XVIII et medium, denarios 20, sed hec quid erin inter tantos? Nam vaivode et ‹ho›rum Germanorum vaivode nec non alia fa‹milia› castri omnia a nobis expectant, qui ‹ri›te volunt singulis diebus vinum bibere et manducare, Ea que sunt huic castro ac familie nobis quam citissime, donec potest mitti, mittantur, ar bogme ne bu to z wkacheniem, de quibus non semel, sed aliquocies scripsimus de czemento. Dixistis quod non est hoc temporis necesse quando de his ac eciam muratoribus scripsimus, sed videbitis postea. Nam si ea nobis tunc miterentur, quando vestris reverendis dominationibus scripsimus, rare in meliori statu nunc esset hoc castrum, sed iam nunc videntur procrastinaciones. Bog vam i dusa. Cum his vestras reverendas dominationes quam feliciter valere optamus. Datum Sciscio secunda post Trinitatis anno 1593.
Vestrarum reverendarum dominationum servitores, spani Sciscienses, manu propria.
PS. Miseramus in duabus naviculis ad videndum per Szavum quis et qualis sit sonitus iste, qui visis antecedentes naviculas 4 statim ad nos reversi sunt et une bombarde per sicum, alie per aquam ducuntur. Pro certo pro‹p›terea iam hic, quicquid volunt domini magnates, faciant quam citissime.
A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis observandissimis.
Notatum a capitulo: 1593. Domini spani Siscienses referunt capitulo Drenchinam a Turcis oppugnari et ut prompte mittat auxilium. Subiecta Drenchina Siscium perit. Cito, cito, citissime, cito, cito.
KAZ, ACA fasc. 27, nr 11/87.