•  

Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1593. srpanj 26. Sisak

Reverendi domini patres et patroni nobis observandissimi, salutem et officii nostri commendationem.
Molestiam non parvam cum hisce muratoribus ratione victualium habemus quae, ut dicunt, a dominis generalibus sive commissariis illis premisssa fuere, non tamen administrata. Hodie aliquoties secedere voluerunt, intertenuimus tamen illos. Hasce ad dominum Echemperger scribant gratia victualium quas dominationes vestrae reverendae illi praesentare curabunt et negocium muratorum commenda‹re velint›. Ad dominum decanum scrip‹simus› ut currum pro pan‹e et› profont mittat et secundo  […]mine navigio tr‹ansmi›ttat. Quo pacto debilittatos et confractos m‹uros›  […] restaurent. Si dominationes ‹vestrae› cognoscere cupiunt, intelligant illos partes confractas et debilitatas deicere et novo muro supplere, foramina vero sive ictus bombardarum hinc inde per muros factos, similiter novo muro adimplere iamque ictus ex parte Colapis factos fere omnes restaurarunt, excepto maiori foramine quod magna indiget restauratione. Turrim a parte Colapis confractam nunc reparant. Concussam partem usque ad fundamentum fere deiciendam tamqam circulum  […]ent. Et nisi aut caementum, aut laboratores, ‹aut› mala tempora praepedierint, usque 15. diem castri in pristinum statum redigent. Caementi antiqui nihil admiscent quoniam illud cum pulveribus et fractorus lapidum ‹est› mixtum, sed novo commodo laborant. Nostra opera non deerit, modo isthinc necessaria procurentur.
Duo vaivodae, quemadmodum dominationes vestrae reverendae noverunt, hic stipem merentur, Vokmer et Raduzin, quibus ad custodiam laborantium, alii duo Zenian et Lenardich sunt adhibiti, ita ut cum illis quatuor 200 milites esse deberent. Ex quatuor vaivodis duo hic sunt praesentes, Raduzin et Zenian. Ex 200 haramiis non plures quam 50 iique omnes sie ullo ordine absque ulla concordia nos et nostras admonitiones floccipendant. Excubias nullas facere volunt ita ut hostis paucissimo numero portas fere castri attingat. Heri bis excursiones huc fecit; prima piscentem quendam in Odra ‹in o›pposito Sabni ‹cepit›, secunda apud capellam  […] ‹i›uvenes abripuit ex quibus unus statim ex  […] effugit, ‹qui› septem tantum Turcas equites fuisse dicit. Verendum certe ne ingens dedecus et damnum non mediocre intra paucos dies ob discordiam et inobedientiam haramiarum patiamur. Quare dominationes vestrae reverendae quoquo modo possunt malo occurrant. Nos vaivodas praesertim et milites ilorum monemus ut advigilent nec non prorsus nos non cura‹mus›, si adversi quispiam acciderit, nobis non imputabuntur. Luce hesterna paucitatem haramiarum domini Ivanichensi capitaneo signavimus, per quem hodie signatum hic duos exercitus Turcarum apud Petrinam esse. Haec reverendis dominationibus vestris brevibus perscribere voluimus, quas valere foelicissime exoptamus. Ex castro Scisciensi 26. Iulii 1593.
Reverendarum dominationum vestrarum servitores, archidiaconus Goriczensis et spanus Scisciensis.

PS. Scriptis litteris Zenian vaivoda non considerata necessitate castri  […] motus hesterno periculo cum aliquot suis haramiis discessit. Videmus certe nostri principes nos defraudari etc, Iterum dominationes vestrae reverendae valebunt.
Ergelius, manu propria.

A tergo: Reverendis dominis capitulo esslesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis nobis observandissimis.

KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/90