•  

Obrana sisačke gospoštije od Turaka: 1593. srpanj 20. Prag

Reverendi domini fratres observantissimi, salute et servitii mei commendatione prasemissa. Decima septima huius mensis, Deo duce huc Pragam sanus atque incolumis perveni. Heri apud suam maiestatem optatam habui audientiam. Hodie me spero habiturum resolutionem aut ad summum infra triduum. Interea vestrae reverendae dominationes pro restaurendis ruinis Sisciensibus procurent caementum et congerant lapides ut eo citius opus inchoari et perfici queat. Alia quoque necessaria tempestive conquirant. Ego diis et orincioibus volentibus brevi isthuc revertar, ut spero, non vacuus. Quamidio hic fuero, nihil a me frustra desederari patiar, sed exitus acta probabit. Omnes purpurati aulae suae maiestatis adeo nobis favere videntur ut nihil supra. Celebratur istius capituli nomen per universum fere orbem crescetque assidue gloria, fama, decus, sed de his plura coram. Interea valeant faeliciter et Sciscium custodiant diligentissime!
Datum Pragae, 20. die mensis Iulii anno Domini 1593.
Vestrarum reverendarum dominationum deditissimus frater, praepositus Zagrebiensis.

A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis fratribus observandissimis.
Bilješka: Dominus praepositus, Pragae, in merito Sisciensis arcis cura cum laude capituli. Redditae, 29. Iulii 1593.

KAZ, ACA fasc. 32, nr. 9/43.